

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 6: Versus 3
An ignoratis.Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Velin mortedicit: quia mors est causa hujus purificationis.